Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 23

Precedente Successiva

colliguntur, divisionemque vitant; ita totum mundum horrere
divisionem, quae advenit illi, cum inter corpora partialia inane intercidit,
et quidem nisi timore aut dolore quopiam aër afficeretur, cum
deficit sibi alterius corporis contactus a vacuo, non tam celer succurreret
toti, aliorumque corporum expeteret contactum. Animal mundus
videtur Eusebio , et Greg. Nysseno , et aliis patribus et Platonicis
Philosophis , sed universale particularium domicilium, ut corpus nostrum
vermium et pediculorum. Non indiget pedibus, quoniam super
alio non incedit, sed in se rotatur, ut Echinus Marinus. Nec oculis et
auribus, quoniam extra se non habet quae videat, audiatque. Nisi sint
alia systemata extrinsecus. At intra se omniscium suarum partium est.
Memento etiam quod non omnia animalia habent organa omnia,
nec eadem. Inspice usum, et erudieris supra vulgus.
Caput X.
Dari vacuum violenter, non naturaliter, et sensum
rerum comprobari contra Arist.
utriunque.

~ Opinantur Peripatetici nec naturaliter nec violenter posse
inane reperiri, quoniam adducta exempla docent, Entia
omne malum sustinere magis quam inane: Attamen nolunt
sensum consensumque rebus tribuere. Irridentque
Platonem aliosque mundum animal appellantes. Reddentes autem
rationem, quare non datur inane, dicunt, quod si daretur, gravis absurditas
eveniret, videlicet quod fieret motus in instanti absque tempore,
quoniam simul lapis cadens de tecto in pavimentum domus reperiretur
in suo fine. Id declarant, quoniam mobile tardius movetur
intra corpus crassum, quam intra tenue: velocius enim fertur intra
aquam, quam intra mel, et velocius intra aërem, quam intra aquam;
ergo si vacuum esset, nullo resistente corpore medio, ac largiente tempus
motui,moveretur subito, quod est contra definitionem motus. Sed
haec ratio non est Philosopho digna, cum quia non respondet ad odium
vacui, et amorem pleni, quae requirere sensum apparent; Tum quia
ratio a quaestione distat valde, veluti si quis interrogatus, quare manducat,
responderet, quia nisi manducaret, perderentur dapes: tum
quia fallacissima est, ut ostendit Avenpaces et D.Thom. Non modo
enim dat motui tempus resistentia medij, sed et finitudo mobilis, quod
finiti cum sit vigoris in tempore proprium edit actum. Similiter et

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche